MYTTILUS

MYTTILUS
MYTTILUS
apud Martialem, l. 3. Epigr. 60.
Ostrea tis sumis stagno satur ata Lucrino:
Sugitur incisô mytilus ore mihi.
Siculâ dialectô μυττίλος, vel μυςτίλος, communiter μύαξ Graecis, concha clusilis est. Plin. l. 9. c. 37. Inest iis esca, mordaces, clusilesque conchae, ceu mytilos videmus. Athenaeus μύτλον vocat, et τελλίνην interpretatur, l. 3. Mutulum inde facit Horat. l. 2. Sat. 4. v. 27.
——— si dura morabitur alvus.
Mutilus et viles pellent obstrantia conchae.
Ubi tamen mitulus nonnulli legunt etc. Sunt autem illi vel marini, vel fluviatiles; namque in omnibus etiam parvi mittyli reperiuntur; imo et in rivulis quibusdam saepe videntur, in quibus piscium capiuntur minutiae. Vide Salmas. ad Solin. p. 1129. Sensus vero versuum Martialis: Tu ostrea sumis, quorum testas nihil opus ori admovere: ego mytilos, qui sugi nequeunt, nisi testis ori admotis; itaque accidit interdum, ut os aliquantum scindatur. Res enim illi in hoc Epigrammate cum Pontico est, qui Poetam quidem ad cenam rectam invitaverat, non autem nisi viliora ipsi apponebat, melioribus sibi uni servatis etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”